monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 49 > LIBER PRIMUS. > Ioannis I, 2 > 36 > sectio 13 > sectio 7 > 10 > Iosue, 24 > 19
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 5, XVIII. <<<     >>> XX.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 5, CAPUT XIX.

1 Et ingressus perambulabat Iericho; et ecce vir, nomine Zacchaeus, et hic princeps Publicanorum, et ipse dives, et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat, et praecurrens, ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.
2 Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum [Luc. XVIII]. Ecce namque camelus deposita gibbi sarcina per foramen acus transit [Matth. XIX], hoc est, dives et publicanus, relicto onere divitiarum, contempto sensu fraudium, angustam portam arctamque viam, quae ad vitam ducit ascendit [Matth. VII]. Qui mira devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habuerat, ascensu supplet arboris, atque ideo iuste, quamvis ipse rogare non audeat, benedictionem dominicae susceptionis, quam desiderabat, accepit.
3 Mystice autem Zacchaeus, qui interpretatur iustificatus, credentem ex gentibus populum significat. Qui quanto curis saecularibus occupatior, tanto flagitiis deprimentibus erat factus humilior. Sed ablutus est, sed sanctificatus, sed iustificatus in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in spiritu Dei nostri, qui intrantem Iericho Salvatorem videre quaerebat, sed prae turba non poterat.
4 Quia gratiam fidei, quam mundo Salvator attulit, participare cupiebat, sed inolita vitiorum consuetudo, ne ad votum perveniret, obsistebat. Eamdem namque turbam noxiae consuetudinis, quae supra caecum clamantem, ne lumen peteret, increpabat, etiam suspicientem Publicanum, ne Iesum videat, tardat. Sed sicut caecus turbarum voces magis ac magis clamando devicit, ita pusillus necesse est turbae nocentis obstaculum altiora petendo transcendat, terrena relinquat, arborem crucis ascendat.
5 Sycomorus namque, quae est arbor foliis moro similis, sed altitudine praestans, unde et a Latinis celsa nuncupatur, ficus fatua dicitur. Et eadem dominica crux, quae credentes alit ut ficus, ab incredulis irridetur ut fatua. Nos enim praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ipsis vero vocatis Iudaeis atque gentibus Christum, Dei virtutem, et Dei sapientiam [I Cor. I]. Quam videlicet arborem pusillus statura Zacchaeus, quo exaltari possit, ascendit, dum quilibet humilis et proprie conscius infirmitatis, confidens in Domino proclamat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi [Galat. VI]. Ascensa autem sycomoro, transeuntem prope Dominum cernit, quia per hanc laudabilem fatuitatem, et si necdum, ut est solide, iam tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientiae coelestis intendit.
6 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus, vidit illum. Perambulans Iericho Salvator venit ad locum ubi praecurrens Zacchaeus sycomorum conscenderat, quia, missis per mundum sui verbi praeconibus, in quibus ipse nimirum et loquebatur, et ibat, venit ad populum nationum, qui passionis eius fide iam sublimis existens etiam divinitatis eius ardebat agnita facie beari.
7 Suspiciens vidit illum, quia per gratiam fidei a terrenis cupiditatibus elevatum, turbisque infidelibus praeeminentem elegit. Videre enim Dei, eligere vel amare est. Unde est illud: Oculi Domini super iustos [Psal. XXXIII]. Nam et nos quae amamus videre, ab his quae exsecramur intuitum festinamus avertere.
8 Vidit ergo Iesus videntem se, quia elegit eligentem se, et amavit amantem. Hunc sane ordinem proficiendi, hoc est, per fidem dominicae incarnationis ad cognitionem Divinitatis perveniendi, quasi sycomorum Iesu faciem speculandi doctor egregius ostendit, cum ait: Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum [I Cor. II]. Itemque aliis exprobrans: Facti estis, inquit, quibus lacte opus sit, non solido cibo [Hebr. V]. Lac infirma temporariae dispensationis, solidum cibum ardua perpetuae maiestatis appellans.
9 Et dicit ad eum: Zacchaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisaeorum, hoc est, in Iudaeorum synagoga docebat; sed quia non baptizatum ante prandium Sabbato curantem, publicanos et peccatores recipientem, contra avaritiam disputantem, et caetera digna Deo gerentem lingua venenata carpebant, pertaesus eorum facinora discessit, et aufugit dicens: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII]. Hodie autem in domo pusilli Zacchaei oportet illum manere, hoc est, novae lucis gratia coruscante in humili credentium nationum corde quiescere.
10 Quod autem descendere de sycomoro Zacchaeus, et sic in domo sua Christo mansionem praeparare iubetur, hoc est, quod Apostolus ait: Quia et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus [II Cor. V]. Et si enim mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei.
11 Et cum viderent, omnes murmurabant, dicentes: quod ad hominem peccatorem divertisset. Manifestum est Iudaeos semper gentium odisse salutem, scriptum est enim: Sequenti vero Sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Domini. Videntes autem turbas Iudaei, repleti zelo. Et contradicebant iis quae a Paulo dicebantur [Act. XIII]. Et alibi: Fideles etiam fratres adversus apostolorum principem disceptabant, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis [Act. XI]?
12 Stans autem Zacchaeus, dixit ad Dominum: Ecce, dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus. Et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse Zacchaeus stans, id est, in ea quam coeperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter perfectos probat esse conversatum.
13 Dicente enim Domino: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus [Matth. XIX], quisquis ante conversionem innocenter vixit, omnia conversus potest dare pauperibus. At qui aliqua fraude sustulit, primo haec iuxta legem reddere, deinde quod sibi remanserit, debet dare pauperibus. Ac sic et ipse, quia sibi nil retinet, omnia sua dispergit, dat pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi [Psalm. CXI]. Et haec est sapiens illa stultitia, quam de sycomoro publicanus, quasi fructum vitae legerat, rapta videlicet reddere, propria relinquere, visibilia contemnere, pro invisibilibus etiam mori desiderare, seipsum abnegare, et eius qui necdum videatur Domini vestigia sequi concupiscere.
14 Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae. Filius Abrahae dicitur Zacchaeus, non quia de eius stirpe generatus, sed quia eius est fidem imitatus. Ut sicut Abraham terram, cognationem, domumque paternam, ob spem futurae haereditatis, Domino iubente, deseruit; ita et ille, quo thesaurum in coelis acquireret, bona sua pauperibus partienda relinqueret. Et pulchre dicit Et ipse, ut non solum eos qui iusti perseverant, sed et eos qui ab iniustitia resipiscunt, ad filios promissionis pertinere declaret.
15 Aliter: Salus, quae olim Iudaeorum domum implebat, hodie populo nationum illuxit, eo quod et ipse populus filius sit Abrahae, credendo in eum. De quo dicit Apostolus: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis [Galat. III]. Et, sicut alibi dicit, ipse Abraham sit pater circumcisionis, non his tantum qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae [Rom. IV].
16 Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Hoc est quod alibi dicit: Non veni vocare iustos, sed peccatores [Matth. IX]. Pius sane Magister, qui murmurantibus turbis sua mysteria non dedignetur exponere, adeo scilicet peccatorum poenitentiam non esse respuendam, ut ipse Dei Filius ob hanc maxime quaerendam sit destinatus ad terras. Qui ut pietatis suae nobis dispensationem inculcet, saepissime se filium hominis appellat, commendans sollicite nobis quod factus est benigne pro nobis.
17 Haec illis audientibus, adiiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. Moris est Domino praemissum sermonem parabolis affirmare subiectis. Suscepta igitur et commendata poenitentia publicani divitis, adiiciens parabolam, docet sibi poenitentiam magis peccatorum quam iustitiam placere superborum, latiusque se in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Iudaeis de iustitia, quae ex lege est elatis, esse regnaturum.
18 Et quia discipuli supra audita Domini passione, vel resurrectione, Ierosolymis implenda, non intelligebant quae dicebantur, existimantes continuo regnum Dei esse venturum, hanc eorum ignorantiam illuminans, ostendit se primo sui regni fidem toto orbe dispersurum, ac sic in fine mundi iudicem omnium saeculorum regemque venturum.
19 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum, et reverti. Homo nobilis ille est, cui caecus supra clamabat: Fili David, miserere mei [Luc. XVIII]. Et venienti Ierosolymam concinebant: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel [Matth. XXI]. Longinqua regio, Ecclesia est ex gentibus.
20 De qua eidem homini nobili, qui loquitur: Ego autem constitutus sum Rex ab eo [Psal. II]; dicitur a Patre: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Ibid.]. Quae videlicet haereditas ac possessio bifaria ratione regio longinqua vocatur, vel quia a finibus terrae clamat ad Dominum, vel quia longe est a peccatoribus salus [Psal. CCXVIII]. Et cum Deus ubique sit praesens, longe tamen ab eorum sensu, qui idola colunt, Deus verus abest.
21 Sed qui erant longe, facti sunt prope in sanguine Christi [Ephes. II].
22 Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decemminas. Denarius numerus ad legem pertinet, propter Decalogum. Vocat itaque paterfamilias decem ser vos, quia eligit discipulos per litteram legis imbutos. Dat illis decem minas, quia legis dicta spiritaliter intelligenda revelat. Post passionem quippe resurrectionemque suam, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.
23 Mina namque, quam Graeci innam vocant, centum drachmis appenditur. Et omnis Scripturae sermo, quia vitae coelestis perfectionem suggerit, quasi numeri centenarii pondere fulgescit.
24 Et ait illis: Negotiamini dum venio. Verba, inquit, legis ac prophetarum mystica interpretatione discussa populis offerte, atque ab eis fidei confessionem morumque probitatem recipite. Iuxta quod Psalmista suis auditoribus praecipit, dicens: Sumite psalmum, et date tympanum [Psal. LXXX]. Hoc est, laudem praedicationis in cordis intentione percipite, et devotionem operis in carnis castigatione redhibete. Tympanum quippe est pellis in ligno extenta. Pellis vero in ligno extenta caro est nostra ad exemplum dominicae crucis afflicta.
25 Cives autem eius oderant illum. Et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Cives, impios Iudaeos dicit. De quibus alibi protestatur: Nunc autem et viderunt, et oderunt, et me, et Patrem meum [Ioan. XV]. Qui non solum praesentem usque ad mortem crucis oderant, sed etiam post resurrectionem eius miserunt persecutionem apostolis, et praedicationem regni coelestis spreverunt.
26 Et factum est ut rediret accepto regno. Significat tempus, quando in manifestissima et eminentissima claritate venturus est, qui eis humilis apparuit, cum diceret: Regnum meum non est de hoc mundo [Ioan. XVIII].
27 Et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. Ut sciret, inquit, non quod cum quid lateat, cui verissime dictum est: Domine, tu omnia scis. Sed sciret, dicit, scire omnes faceret. Tunc enim omnium opera et cogitationes palam omnibus ostenduntur. Quomodo in Deuteronomio: Tentat, inquit, vos dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum [Deut. XIII], hoc est, sciri faciat.
28 Nemo sane arbitretur eos solummodo quibus gratia praedicandi data est, non autem et eos quibus praedicatum est, ad iudicium tunc esse vocandos. Ipsi sunt enim pecunia, quam boni servi acquisiere mercando. Quinetiam sciat eos quoque, quibus nunquam est praedicatum, ibidem adesse damnandos, de quibus infra dicemus.
29 Venit autem primus, dicens: Domine, mina tua decem minas acquisivit. Primus servus ordo doctorum est in circumcisionem missorum, qui unam minam negotiaturus accepit, quia unum Dominum, unam fidem, unum baptisma, unum Deum praedicare iussus est. Sed haec eadem mina, decem minas acquisivit, quia populum sub lege constitutum, sibimet docendo sociavit.
30 Et ait illi: Euge, bone serve, quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens supra decem civitates. In modico servus est fidelis, qui non adulterat verbum Dei, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquitur [II Cor. II]. Quidquid enim in praesenti percipimus donorum, in comparatione futurorum perpaucum est et modicum, quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus.
31 Cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est [I Cor. XIII]. Civitates autem decem sunt, animae per legis verbum ad gratiam Evangelii venientes. Quibus tunc iure glorificandus ille praeponitur, qui eis pecuniam verbi, digne Deo commodaverit. Unde quidam negotiator egregius, civitates, quibus praeerat, hoc est, animas quas regendas acceperat, alloquens: Quae est, ait, nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum Iesum [I Thess. II]?
32 Et alter venit, dicens: Domine, mina tua fecit quinque minas. Servus iste coetus est eorum qui praeputio evangelizare missi sunt, cui Dominus ad praedicandum eunti unam minam, hoc est, unam eamdemque fidem, quae et circumcisioni credita est, praestiterat, sed haec quinque minas fecit, quia gentes corporis sensibus antea mancipatas ad fidei evangelicae gratiam convertit.
33 Et huic ait: Et tu esto supra quinque civitates. Hoc est, ex earum quas imbuerat animarum fide et conversione, magnus sublimisque fulgeto. De quibus mystice dicit Isaias: In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan [Isai. XIX]. Quinque enim civitates in terra Aegypti quinque sunt corporis sensus, quibus in hoc mundo utimur, videlicet visus, auditus, gustus, olfactus, et tactus.
34 Et, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam [Matth. V]; qui avertit aures suas, ne audiat pauperem (Proverb. XXI); qui inebriatur vino, in quo est luxuria [Ephes. V]; qui coronare se gaudet rosis antequam marcescant [Sap. II]; cuius sanguine plenae manus, et dextera est repleta muneribus [Psal. XXV], huius quinque civitates loquuntur lingua Aegypti, id est, universi sensus faciunt opera tenebrarum. Aegyptus enim tenebras sonat.
35 At qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum [Isai. XXXIII], qui gustat et videt quam suavis est Dominus [Psal. XXXIII], qui castigat corpus suum, et servituti subiicit [I Cor. IX], qui potest dicere cum Apostolo, Christi bonus odor sumus Deo [II Cor. II], huius civitates loquuntur lingua mutata, quod interpretatur Chanaan.
36 Et qui eas a tenebris docendo commutaverat, recte quinque civitatibus praefici memoratur, quia non de suis tantum, sed et de auditorum suorum, quos ad lucem vocavit, profectibus honoratur.
37 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario. Timui enim, quia homo austerus es, tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. Servus qui, negotiari iussus, acceptam Domini pecuniam in sudario reposuit, ostendit eos qui, ad praedicandum idonei, praedicationis officium iubente Domino, per Ecclesiam, vel saltem suscipere, vel susceptum digne gerere detrectant.
38 Pecuniam quippe in sudario ligare est, percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. Sunt enim homines hac sibi perversitate blandientes, ut dicant: Sufficit ut de se unusquisque rationem reddat. Quid opus est aliis praedicare, ut etiam de ipsis rationem reddere quisque cogatur, cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles, quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant creatorem cognoscere? Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit, id est, etiam eos impietatis reos tenere, quibus verbum legis aut Evangelii non ministratum est.
39 Hoc autem veluti periculum iudicii devitantes, pigro languore a verbi ministratione conquiescunt, et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperunt.
40 Dicit ei: De ore tuo te iudico, serve nequam. Servus nequam vocatur, quia et piger ac deses est ad exercendum negotium, et procax ac superbus ad accusandum Domini iudicium.
41 Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui, et meto quod non seminavi, et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Quod putaverat se pro excusatione dixisse, in culpam propriam vertitur. Si, inquit, durum et crudelem esse me noveras, et aliena sectari ibique metere ubi non severim, quare non tibi istiusmodi cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum et dares pecuniam meam sive argentum ad mensam? Utrumque enim ἀργυρίω Graecus sermo significat. Eloquia Domini, inquit, eloquia casta, argentum igne examinatum [Psal. XI]. Pecunia ergo et argentum praedicatio Evangelii est, et sermo divinus, qui dari debuit ad mensam, hoc est, promptis paratisque fidelium cordibus intimari.
42 Ad quam videlicet mensam, id est, mentem auditorum, non alia quam dominica est deferenda pecunia, ut omnis sermo docentis Scripturae sensum sequatur. Nam quod hic Dominus non quamlibet pecuniam, sed suam dicit nummulariis esse fenerandam, exponit Apostolus, dicens: Si quis loquitur quasi sermones Dei [I Petr. IV].
43 Et ego veniens, cum usuris utique exegissem illud. Qui verbi pecuniam a doctore percipit, emitque credendo, necesse est eam cum usuris solvat operando, ut quod auditu didicit, exsequatur et actu. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur. Vel certe de accepto verbi fenore usuras solvit, qui ex eo quod audit etiam alia studet intelligere, quae necdum ex praedicatoris ore didicit.
44 Et astantibus dicit: Auferte ab illo minam, et date illi qui decem minas habet. Et dixerunt ei: Domine, habet decem minas. Recte amittit collatam gratiam, quam praedicando aliis communicare neglexit, ut ei augeatur, qui inde laboravit. Iuxta quod angelo Ephesi Ecclesiae dicitur: Et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris [Apoc. II]. Et cum regium chrisma, quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit: Spiritus, inquit, Domini discessit a Saul, et directus est in David a die illa, et deinceps.
45 Quod vero ablata a nequam servo mina ei qui decem minas habebat, dari iussa est, mystice, ut reor, indicat, intrante plenitudinem gentium omnem Israel salvum futurum [Rom. XI], et tunc abundantiam gratiae spiritalis, quam modo nos repente exercemus illius populi doctoribus esse conferendam.
46 Dico autem vobis quia omni habenti dabitur. Ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo. Haec ad superiora sententia respicit, docens et illum posse amittere munus Dei, qui habens non habet, id est, non utitur, et in eo augeri, qui habens habet, hoc est, bene utitur. Quae gratiarum mutatio, quoniam in hac vita geri solet, notandum quod illud Domini redeuntis examen etiam nunc ex parte celebratum, sed tunc est universaliter implendum.
47 Quotidie namque accepto a Patre regno redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiae statum conspicit. Quotidie in tanto fidelium servorum numero huic pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinat, hunc fideliter prudenterque laborantem amplioris gratiae munere donat, illum desidias molles et marcida luxu otia sectantem, et eo quod dederat privat.
48 Verum universali manifestato iudicio, quod dictu quoque terribile est, multi, qui ad docendum videbantur idonei, ob negligentiae suae noxam, inter indoctos reputabuntur. At alii simpliciores fratres et elementorum penitus ignari, ob conversationis tamen eximiae devotionem, inter apostolicos doctores praemia summa percipient.
49 Qui enim recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet [Matth. X].
50 Verumtamen inimicos meos, illos qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Impietatem Iudaeorum vel omnium reproborum ad Christum converti nolentium significat, in die iudicii puniendam, ut per duos servos fideles, utriusque populi doctores, per decem et quinque minas idem credentes populi, per servum nequam mali catholici, per inimicos qui eum super se regnare noluerunt impietas eorum qui verbum fidei aut nunquam audire, aut male interpretando corrumpere, maluerunt, per messionem ruris non seminati eorum etiam quos verbum Dei nec audire contigit, discussio signetur.
51 Quibus quinque personis omne genus humanum quod in die iudicii futurum est exprimitur.
52 Et his dictis, praecedebat, ascendens Ierosolyma. Finita parabola, ascendit Ierosolyma, ut ostendat de eiusdem maxime civitatis eventu parabolam fuisse praemissam, quae non longo post tempore et ipsum occisura, et ob odium regni eius hostili sit clade peritura.
53 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, dicens: Ite in castellum quod contra vos est. Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti. Bethania quoque villula sive civitas in latere montis eiusdem, quasi stadiis quindecim a Ierusalem, sicut Ioannes evangelista manifestat, ubi Lazarus est suscitatus a mortuis.
54 Cuius et monumentum ecclesia nunc ibidem constructum demonstrat. Bethphage autem domus buccae, Bethania domus obedientiae dicitur. Quas Ierosolyma venturus Salvator praesentiae suae dignatione sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo, donis piae confessionis et obedientiae spiritalis implevit. Quae pulchrae civitates in monte Oliveti positae referuntur, hoc est, in ipso Domino, qui nos unctione spiritalium charismatum, et scientiae pietatisque luce refovet.
55 Unde cum alibi diceret: Non potest civitas abscondi supra montem posita [Matth. V], continuo subiecit: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio [Ibid.], quia idem mons Oliveti, id est, summus spiritalium distributor gratiarum, qui civitatem suam, ut emineat, exaltat, hanc quoque oleo exsultationis, ut lucere possit, inflammat. Et quia idem lumen sub modio poni noluit, misit discipulos in castellum, quod contra eos erat, id est, doctores, qui indocta ac barbara totius orbis littora, quasi contra positi castelli moenia Evangelizando penetrarent, destinare curavit.
56 Recte autem duo mittuntur, sive propter scientiam veritatis, et munditiam operis, seu propter geminae dilectionis, Dei videlicet et proximi, sacramentum, toto orbe praedicandum.
57 In quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit. Solvite illum, et adducite. Et si quis vos interrogaverit quare solvitis, sic dicetis ei: Quia Dominus opera eius desiderat. Introeuntes mundum praedicatores invenerunt populum nationum perfidiae vinculis irretitum. Funiculis enim peccatorum suorum unusquisque constrictus erat, nec solum nationum, sed et Iudaeorum.
58 Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei [Rom. III]. Unde bene apud Matthaeum asina quoque cum pullo alligata reperitur. Asina quippe, quae subiugalis fuit, et edomita iugum legis traxerat, synagogam significat: pullus asinae lascivus et liber, populum nationum demonstrat. Cui nemo unquam hominum sedit, id est, nemo rationabilium doctorum frenum correptionis, quo vel linguam a malo cohibere, vel in arctam vitae viam ire cogeretur, nemo indumenta salutis, quibus spiritaliter calefieret, utilia suadendo contulerat.
59 Sederet namque illi homo, si qui ratione utens eius stulta deprimendo corrigeret. Unde non immerito possunt duo discipuli ad exhibenda Domino animalia destinati, iuxta parabolae superioris exemplum, duo praedicatorum ordines, unus in gentes, alter in circumcisionem directus intelligi. Et notandum quod tres evangelistae qui Graeco sermone scripsere, pullum tantummodo commemorant; Matthaeus vero solus, qui Hebraeis Hebraeoque suum Evangelium descripsit eloquio, asinam quoque solutam et Domino refert adductam, ut eiusdem etiam gentis Hebraeae, si poenituerit, non desperandam monstret esse salutem. Solvite, inquit, et adducite. Quaecunque enim solveritis super terram, erunt soluta et in coelis [Matth. XVIII].
60 Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. Marcus scribit, pullum ante ianuam foris in bivio inventum. Ianua autem ipse qui ait: Ego sum ianua ovium; per me si quis introierit salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet [Ioan. X]. Quibus vitae pascuis iste pullus, id est, populus gentium carebat, quando adhuc extra hanc ianuam in bivio ligatus stabat. Et recte in bivio, quia non unam certus vitae fideique viam tenebat, sed plures dubiosque sectarum calles sequebatur erroneus.
61 De quibus apte subiungitur:
62 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: Quid solvitis pullum? Multos quippe habebat dominos, qui non uno dogmati et superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum ad varios diversosque miser raptabatur errores ad simulacra muta, prout ducebatur, incedens. Denique vernacula quadam Scripturae consuetudine commune esse dicitur quod immundum est, sicut et ad Petrum vox de coelo dicit: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris [Act. XI]. Quia qui sanctus est, solius Dei est, et cum nullo ei communis est. Qui autem peccator est et immundus, multorum est. Multi enim daemones possident eum, et ideo communis appellatur.
63 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. Et duxerunt illum ad Iesum. Qui solvendo pullo contradixerant, audito Domini nomine quiescunt, quia magistri errorum, qui venientibus ad salutem gentium doctoribus obsistebant, eatenus suas tenebras defendere, donec, miraculis attestantibus, veri possessoris ac domini virtus emicuit.
64 At postquam fidei dominicae potestas apparuit, cedentibus passim adversariorum querelis, liber credentium coetus, qui Deum corde portet, adducitur.
65 Et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. Vestimenta apostolorum, vel doctrina virtutum, vel edissertio Scripturarum, vel certe ecclesiasticorum dogmatum varietates intelligi possunt, quibus illi corda hominum ante nuda et frigida, quo Christo sessore digna fiant, operiunt.
66 Eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via. Portante Dominum asino, discipuli vestimenta in via sternunt, quia proprii se corporis exuentes amictu, viam simplicioribus Dei famulis suo sanguine parant, ut videlicet inoffenso gressu mentis, Ierosolyma quo Iesus ducit, incedant. Iesus enim asellum sedens Ierusalem tendit, quando vel uniuscuiusque fidelis animam regens, videlicet iumentum suum ad pacis intimae visionem ducit, vel etiam cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernae pacis desiderium accendit.
67 Quia vero iuxta alios evangelistas, non discipuli tantum, sed et plurimi de turba sternebant vestimenta sua in via, possunt per eos etiam hi designari, qui exempla martyrum secuti, corpora sua per abstinentiam edomant, ut Domino iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant.
68 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Deum voce magna. Descendente de monte Olivarum Domino, gaudentes laudantesque turbae simul et ipsae descendunt, quia humiliato sua sponte misericordiae auctore, necesse est eos qui misericordia plurimum indigent humilitatis eius vestigia, quantum praevalent, imitari.
69 Necesse est, inquam, nos intuentes quomodo Iesus de monte Oliveti descendit, id est, cum in forma Dei esset, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, humiliemur et ipsi sub potenti manu eius, ut exaltari mereamur in tempore visitationis.
70 Super omnibus quas viderant virtutibus dicentes: Benedictus qui venit Rex in nomine Domini. Multas quidem virtutes Domini viderant, sed maxime Lazari resuscitationem, quae nuper facta erat, stupebant, testimonium perhibente turba, quae erat cum eo, quando illum vocavit de monumento, et suscitavit a mortuis.
71 Nam et propheta obviam venit et turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Notandum est enim, non nunc primum venientem de Galilaea Salvatorem, id est, ante quinque dies Paschae Ierusalem adisse, sed anno praeterito, mense septimo, illic ad diem festum scenopegiae venisse, sicut Ioannes memorat, et exinde sex mensibus continuis, hoc est, usque ad diem Paschae, quo passus est, modo Ierosolymis signa fecisse, et docuisse, modo montem Olivarum ascendisse, modo Iudaea expulsum trans Iordanem abiisse, modo in civitate deserti, quae dicitur Ephrem, mansisse cum discipulis, nunquam tamen id temporis Galilaeam fuisse reversum. Super omnibus ergo quas eum tanto tempore fecisse viderant, virtutibus turbae Deum laudant, dicentes:
72 Benedictus qui venit Rex in nomine Domini; pax in coelo, et gloria in excelsis. Benedictus autem qui venit Rex in nomine Domini, sic potius accipiendum est, ut in nomine Domini, in nomine Dei Patris intelligatur, quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse Dominus est. Unde alibi scriptum est: Pluit Dominus a Domino.
73 Sed verba eius melius nostrum dirigunt intellectum, qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis [Ioan. V]. Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem [Philipp. II]. Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem. Non autem Rex Israel Christus ad exigendum tributum, vel ferro exercitum armandum, hostesque visibiliter debellandos, sed Rex Israel, quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat.
74 Dei ergo Filius aequalis Patri, verbum per quod facta sunt omnia, quod Rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio, miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus est in terra Rex Iudaeorum, in coelis est Dominus angelorum. Verum quia Christus in carne totius mundi propitiatio et hominum, videlicet, et angelorum illuxit, pulchre sibi invicem in eius laude dispensationis coelestia simul et terrena concinunt. Quo enim nascente coelestium virtutum agmina, Deum laudantia decantant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus [Luc. II], eo de mundi principe triumphaturo, moxque se coelis reddituro, mortales vicem laudis reponunt: Pax in coelo, et gloria in excelsis.
75 Et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. Mira invidorum dementia, quem Magistrum appellandum non dubitant, quia vera docentem noverant, huius ipsi discipulos, quasi melius edocti redarguendos autumant, eumque corrigere, quos instituit, suadent, quem signis approbantibus Deum clarescere vident.
76 Quibus ipse ait: Dico vobis quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. Crucifixo Domino stabant omnes noti eius a longe, Deum confiteri timebant, quem fixum ligno videbant, sed, his tacentibus, lapides et saxa Regem qui venit in nomine Domini magno clamore canebant. Emisit enim spiritum, et ecce terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt: quemque homines vel timore vel perfidia confiteri trepidant, hunc durissima etiam elementa Deum mundi ac Dominum aperto ore praedicant.
77 Verum altiori mysterio gentium nationes incredulas aliquando ac duricordes lapidum nomine demonstrat, quibus ablato corde lapideo dedit cor carneum [Ezech. XI], hoc est, sensibile et humanum, quo Deum Creatoremque suum credere, laudare, et cernere possent. Etsi ergo turbae tacuerint hominum, lapides clamabunt, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. III].
78 Et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam, diceus: Quia si cognovisses et tu. Quod flente Domino illa Ierosolymorum subversio describatur, quae a Vespasiano et Tito Romanis principibus facta est, nullus qui historiam eversionis eiusdem legit ignorat. Sed quaerendum prius est quid sit quod dicitur: Videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu.
79 Flevit etenim pius Redemptor ruinam perfidae civitatis, quam ipsa civitas non cognoscebat esse venturam. Cui a flente Domino recte dicitur: Quia si cognovisses et tu, subaudis: fleveras quae modo, quia nescis quod imminet, exsultas. Unde et subditur:
80 Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Cum enim carnis voluptatibus se daret, ventura mala non prospiceret, in die sua, quae ad pacem ei esse poterant, habebat. Cur vero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur, cum subditur:
81 Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim cordis eius oculis mala quae imminerent abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset. Cuius mox etiam poena quae de Romanis, sicut praedixi, principibus imminebat, adiuncta est, cum dicitur:
82 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Hoc quoque quod additur: Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Etiam ipsa iam eiusdem civitatis transmigratio testatur, quia dum nunc in eo loco constructa est ubi extra portam Dominus crucifixus fuerat, prior illa Ierusalem funditus est eversa.
83 Cui, ex qua culpa eversionis suae poena fuerit illata, subiungitur:
84 Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Creator quippe omnium per Incarnationis mysterium hanc visitare dignatus est, sed ipsa timoris et amoris illius recordata non est. Unde etiam per prophetam increpatione cordis humani aves coeli ad testimonium deducuntur, dum dicitur: Milvus in coelo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit iudicium Domini [Ierem. VIII].
85 Et ingressus in templum, coepit eiicere vendentes in illo et ementes, dicens illis: Scriptum est quia domus mea domus orationis est. Qui enarravit mala ventura, et protinus templum ingressus est, ut de illo vendentes et ementes eiiceret, profecto innotuit quia ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit. Eversionem quippe describens, sed vendentes et ementes in templo feriens, in ipso effectu sui operis ostendit unde radix prodiit perditionis.
86 Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Qui ad accipienda munera in templo residebant, profecto quia quibusdam non dantibus laesiones exquirerent dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, ut aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare.
87 Quia vero Redemptor noster praedicationis verba, nec indignis et ingratis subtrahit, postquam disciplinae vigorem eiiciendo perversos tenuit, donum mox gratiae ostendit; nam subditur:
88 Et erat docens quotidie in templo. Haec iuxta historiam breviter tractando transcurrimus, nunc eadem morali intellectu discutienda repetamus. Videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu. Hoc semel egit, cum perituram civitatem esse nuntiavit. Hoc quotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat.
89 Plangit enim eos qui nesciunt cur plangantur, quia iuxta Salomonis verba laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Proverb. II). Qui si damnationem suam, quae eis imminet, agnovissent, semetipsos cum lacrymis delictorum plangerent. Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Suam hic diem habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore.
90 Cui ea quae adsunt, ad pacem sunt, quia dum ex rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur, dum in carnis voluntate resolvitur, dum nulla venturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua, quae grave damnationis suae scandalum in die habebit aliena. Ibi enim affligenda est ubi iusti laetabuntur. Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
91 Perversa anima, rebus praesentibus dedita, in terrenis voluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbent. Dumque in praesentis vitae oblectatione se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem vadit? Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo.
92 Qui unquam sunt humanae animae maiores inimici, quam maligni spiritus? qui hanc a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent. Quam vallo circumdant, quia ante mentis eius oculos reductis iniquitatibus, quas perpetravit, hanc ad societatem suae damnationis trahentes coarctant. Et circumdabunt te, et coangustabunt te undique.
93 Maligni spiritus undique animam coangustant, quando ei non solum operis, verumetiam locutionis, atque insuper cogitationis iniquitates replicant, ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, ad extremum de omnibus angustetur in retributione. Et ad terram consternent te et filios tuos qui in te sunt. Tunc anima per cognitionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro quam vitam suam credidit, redire ad pulverem urgetur.
94 Tunc in morte filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae quae modo ex illa prodeunt in extrema vitae ultione dissipantur, sicut scriptum est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Quae scilicet durae cogitationes intelligi etiam per lapidum significationem valent. Nam sequitur: Et non relinquent in te lapidem super lapidem.
95 Perversa etenim mens cum perversae cogitationi adhuc perversionem adiicit, quid aliud quam lapidem super lapidem ponit? Sed in destructa civitate super lapidem lapis non relinquitur, quia cum ad ultionem suam anima deducitur, omnis ab illa cogitationum suarum constructio dissipatur. Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.
96 Perversam quoque animam omnipotens Deus modis multis visitare consuevit. Nam assidue hanc visitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando vero miraculo, ut et vera quae nesciebat audiat, et tamen adhuc superbiens atque contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta malum quod fecit erubescat. Sed quia visitationis suae tempus minime cognoscit, illis in extremo vitae inimicis traditur, cum quibus in aeterno iudicio damnationis suae societate colligatur. Et ingressus in templum, coepit eiicere vendentes in illo, et ementes.
97 Sicut templum Dei in civitate est, ita in plebe fideli vita religiosorum. Et saepe nonnulli religionis habitum sumunt, sed dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium in commercium terrenae negotiationis tribuunt. Vendentes quippe in templo sunt, qui hoc quod quibusdam iure competit ad praemium largiuntur. Iustitiam enim vendere est, hanc pro praemii acceptione servare.
98 Ementes vero in templo sunt, qui dum haec persolvere proximo quod iustum est nolunt, dumque rem iure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio, emunt peccatum. Quibus bene dicitur: Domus mea, domus orationis est. Vos autem fecistis eam speluncam latronum. Quia dum nonnunquam perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt, ubi vivificare proximos orationis suae intercessione debuerunt.
99 Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium, quae si quando in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos qui in nullo rei sunt, laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium non iam domus orationis, sed spelunca latronis est, quando, relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud cognatur agere unde valeat proximis nocere.
100 Sed quia contra perversa haec omnia verbis Redemptoris nostri per sacras paginas indesinenter instruimur, nunc usque hoc agitur quod factum fuisse perhibetur, cum dicitur:
101 Et erat docens quotidie in templo. Cum enim mentem fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit, quotidie Veritas in templo docet.
102 Principes autem sacerdotum, et scribae, et principes plebis quaerebant illum perdere, et non inveniebant quid facerent illi. Vel quia quotidie docebat in templo, vel quia latrones eiecerat de templo, vel quia veniens illo quasi Rex et Dominus a tanta credentium turba laudem hymni coelestis accepit, invidi principes eum perdere quaerebant.
103 Omnis enim populus suspensus erat audiens illum. Duobus modis potest intelligi, quia vel timenter populi tumultum non inveniebant quid facerent Iesu quem perdere disposuerunt; vel ideo Iesum perdere quaerebant, quia suo magisterio neglecto plures ad eum audiendum confluere cernebant. Libet interea paucis intueri quam pulchre legalis umbra Paschae, nostro vero Paschae in quo immolatus est Christus, non tantum mysterii, sed et temporis ratione concordet. Decima, inquit, die mensis primi tollat unusquisque agnum per familias domus suae.
104 Iuxta quem ritum tolletis et haedum, et servabitis eum usque ad quartum decimum diem eiusdem mensis [Exod. XII]. Decima enim die mensis primi, id est, ante quinque dies Paschae, sicut Ioannes evangelista testatur, egrediens omnis populus in montem Olivarum, tulit inde Dominum. Qui agnus est, quia venit ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est, haedus, quia peccati insimulatus est.
105 Agnum domi intulerunt, qui gaudentes canebant: Benedictus qui venit Rex in nomine Domini; haedum, qui contra zelantes aiebant: Magister, increpa discipulos tuos; agnum, populus omnis qui suspensus erat audiens illum; haedum, principes qui eum perdere cupiebant. Quinque autem dies ante Pascha, id est, a decima luna usque ad quartam decimam, agnum sive haedum immolaturi servabant.
106 Quia licet etiam tunc eius sanguinem sitirent, nemo tamen in eum misit manus, quia necdum venerat hora eius. Agnum servabant, qui libenter eius dictis auscultabant; haedum, qui insidiantes quaerebant capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum. At vero quarta decima die completa, id est, declinata in vesperam, postquam corporis et sanguinis sui celebranda discipulis sacramenta contradidit, venientibus qui eum comprehensum vincirent, coepit impleri quod sequitur: Et immolabit eum omnis multitudo filiorum Israel ad vesperam [Exod. XII]. Stabant enim iuxta crucem Iesum non solum impii qui mortem eius deriderent, sed etiam sancti qui lugerent.
107 Haec paucis perstrinxisse libuit, quo moneremus lectorem omnia quae deinceps ad passionem usque Domini sequuntur, ad agni in domo retenti et ad occisionem parati pertinere figuram.
Beda Venerabilis HOME

csg85.372

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 5, XVIII. <<<     >>> XX.
monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 49 > LIBER PRIMUS. > Ioannis I, 2 > 36 > sectio 13 > sectio 7 > 10 > Iosue, 24 > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik